- TRUTTAE
- TRUTTAEnusquam memorantur veteribus Latinis: sed meminit Ambrosius, Hexaêm. l. 5. c. 3. nisi quod ibi Tructas perscriptum, Item Plinius Valerianus, is cuius sepulchrum Comi conspicitur, de Remediis l. 5. c. 43. et Isidorus Hispalensis, Orig. l. 12. c. 6. cuius sunt verba, Varii a coloris varietate, quos vulgus Truttas vocat. Ita quoque exaratum est in uno a MS, Vossianis: in altero est Tructas. Nempe haec scriptura ex eo et, quia confuderint vulgo cum Trocta, quô nomine, ὐπὸ τοῦ τρώγειν, a vorando, Graecis amia dicta est, piscis marinus; eâque similitudine deceptus quoque Paulus Iovius cum Trutta fluviali pisce Troctam confundit, de Piscibus Rom. c. 35. qua in re praeivit illi Raphael Volaterranus, Philol. l. 25. Est vero Trutta Germanicae origins: etsi derivent ex eo, quia se trudant in flumen adversum: Vere interea dicunt ferri, qua maximus ac rapidissimus est aquae impetus. Itaque Praeceptor Vossii, Philosophiae apud Batavos Professor, Antonius Trutius, cui a Truta id nomen erat, pictusâ piscis pro symbolo usus, adscripsit:—— Ne contra fluminis ictum.Nempe exemplô Vibii Crispi, apud Iuvenal. Sat. 4. v. 89.—— Qui numquam direxit brachia contraTorrentem.Interim, quia natatione huiusmodi, eâque veloci, fatigant atque exercent corpus, eô et grati sunt saporis et salubris. Rationem coquendi docet P. Iovius, lib. locoque cit. Vide Gerh. Io. Vossium, de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 30. Celebrem truttarum piscationem Genevae vigere, nemini ignotum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.